Hours of the Virgin: Matins

Ohio State Univ A.jpg

Trasncription of text on recto:

"fusus est. 
Gloria tibi Domine, 
Qui natus es de virgine, 
Cum patre, et sancto spiritu, 
In sempiterna saecula, Amen.

Ant. Benedicta tu.
Psalmus. 
Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua: super caelos.
Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos: ut destruas inimicum, et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum: lunam et stellas quae tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es eius: aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum"

Ohio State Univ B.jpg

Transcription of text on verso:

"domine et constituisti eum super opera manuum tuarum. 

Omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi. 
Volucres caeli, et pisces maris: qui perambulant semitas maris. 
Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annunciat firmamentum. 
Dies diei eructat verbum: et nox nocti indicat scientiam. 
Non sunt loquellae, neque sermones: quorum non audiantur voces eorum. 
In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum. 
In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de"

Saskatchewan.jpg

Hour of the Virgin: Matins

End of Psalm 18. Psalm 23/24 

 

Incipit: ab alienis parce servo tuo

Explicit: a Deo salutari suo. 
Haec

Morgan_Library_recto_FOL48.JPG

Morgan Library recto

Morgan_Library_verso_FOL48.JPG

Morgan Library verso

Book of Hours, Hours of the Virgin, at Matins (Officium Beatae Mariae, ad Matutinum). Northern France or the Netherlands, late 15th Century. Liturgical Use of of Châlons-sur-Marne. Medieval manuscript leaf, parchment, containing text and decoration, including illuminated, foliated panels and illuminated initials. Gold illumination on decorative elements; floral decorative elements include acanthus (recto and verso), flowers (blue and red on recto, white and pink on verso), and fruit (blueberries on verso). The script is a Gothic textura with slightly diamond minims, 20 lines to the page with ink ruling. There are six notable illuminated initials on the recto, one on the verso; each page has one 2-line “S” initial. Red rubrication is in bold red ink.

Text contains the second half of Psalm 23 in the Latin Vulgate translation; antiphons, versicles, and responsories relating to the Office at Matins; and prayers and hymns to the Virgin Mary.

Incipit: … est generatio quaerentium eum quaerentium
Explicit: precamina qui pro nobis ex te natus ...

Cincinnati Public Library B.jpg

Transcription of text found on recto:

regnat super ethera. Ut sua caritate nostra deleantur peccamina. Tu autem domine miserere nostri. Deo gracias. R. Beata es virgo maria que dominum portasti creatorem mundi, genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. V. Ave maria gracia plena dominus tecum. Genuisti qui te fecit et in eternum permanes virgo. Iube domine benedicere. Sancta dei gentrix sit nobis auxiliatrix. Amen. Lectio tercia.

Sancta dei genitrix que digne meruisti concipere quem totus orbis nequivit comprehendere tuo pro interventu culpas nostras ablue ut perhennis sedem glorie per te redempti valeamus scandere ubi manes cum filio tuo sine tempore. Tu autem domine miserere nostri. Deo gracias.R. Felix namque

Cincinnati Public Library A.jpg

Transcription of text on verso:

es sacra virgo maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol iusticie xpe deus noster. V.Ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu senciant omnes tuum levamen quicumque celebrant tuam commemoracionem. Quia ex te ortus est sol iusticie xpe deus noster. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Xpe deus noster.

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. 
Te aeternum patrem: omnis terra veneratur. 
Tibi omnes Angeli: tibi caeli, et universae potestates. 
Tibi Cherubim, et Seraphim: incessabili voce proclamant. 
Sanctus, Sanctus, Sanctus: Dominus Deus Sabaoth. 
Pleni sunt caeli, et terra: maiestatis gloriae tuae. 
Te gloriosus Apostolorum chorus. 
Te Prophetarum laudabilis numerus. 
Te Martyrum candi-

Lima Public Library B.jpg

datus laudat exercitus. 
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia. 
Patrem immensae maiestatis. 
Venerandum tuum verum: et unicum filium. 
Sanctum quoque paraclitum spiritum. 
Tu rex gloriae Christe. 
Tu patris sempiternus es filius. 
Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti virginis uterum. 
Tu, devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna caelorum. 
Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria patris. 
Iudex crederis esse venturus. 
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. 
Aeterna fac cum sanctis tuis: in gloria numerari. 
Salvum fac populum tuum Domine: et benedic hereditati tuae. 
Et rege eos: et extol

Lima Public Library A.jpg

...le illos usque in aeternum. 
Per singulos dies benedicimus te. 
Et laudamus nomen tuum in saeculum: et in saeculi. 
Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire. 
Miserere nostri Domine: miserere nostri. 
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te. 
In te Domine speravi: non confundar in aeternum.

v. Ora pro nobis sancta Dei genitrix.

Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ad laudes.

Hours of the Virgin: Matins